Audacia pro muro habetur

“Dovete far diventare il latino la vostra quarta lingua” (dopo italiano, napoletano e inglese)… Il monito della mia professoressa mi è sembrato una campana a morte ma siccome ne va della mia vita presente e futura (vedi “avere in mano il pezzo di carta”) tanto vale abbracciare la croce e imparare ad amare la tremenda favella… E così dopo mesi e mesi di sfracellamento di palle tra casi e declinazioni, ho visto giusto un poco di luce: il discorso di Catilina ai congiurati by Sallustio… Sarà che il latino e il freddo mi hanno congelato le sinapsi, ma io lo trovo bellissimo!!!

«Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex ignavo strenuum, neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. Quanta cuiusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. Quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere; timor animi auribus officit.  Sed ego vos quo pauca monerem advocavi, simul uti causam mei consili aperirem. Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficici nequiverim. Nunc vero quo loco res nostrae sint iuxta mecum omnes intellegitis.  Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant. Diutius in his locis esse, si maxume animus erat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet. Quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est. Quapropter vos moneo uti forti atque parato animo sitis et, cum proelio inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostris portare. Si vincimus, omnia nobis tuta erunt; commeatus abunde, municipia atque coloniae petebunt. Si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient, neque locus neque amicus quisquam teget quem arma non texerint. Praeterea, milites, non nobis et illis necessitudo impendet: nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus; illis supervacaneum est pugnare pro potentia paucorum. Quo audacius adgredimini, memores pristinae virtutis. Licuit vobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere; potuisti nonnulli Romae, amissis bonis, alienas opes expectare. Quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur, haec sequi decrevisti. Si haec relinquere voltis, audacia opus est; nemo nisi victor pace bellum mutavit. Nam in fuga salutem sperare, cum arma quibus corpus tegitur ab hostibus avorteris, ea vero dementia est. Semper in proelio eis maxumum est periculum qui maxume timent; audacia pro muro habetur. Cum vos considero, milites, et cum facta vostra aestumo, magna me spes victoriae tenet.  Animus, aetas, virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam timidos fotis facit. Nam multitudo hostium ne circumvenire queat prohibent angustiae loci. Quod si virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis».

Annunci

Rispondi

Effettua il login con uno di questi metodi per inviare il tuo commento:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...